Sutra Cordis Magnae Sapientiae Transcendentis


OM - LAUDETUR DOMINA NOBILISSIMA SAPIENTIA TRANSCENDENS




Bodhisattva Avalokita,
profundam Sapientiam transcendentem excolens,
quinque complexuum vacuam naturam conspexit,
et hoc modo omnes dolores superavit.

- Shariputra, forma dissimilis non est vacuitatis,
vacuitas dissimilis formae non est.
Forma est vacuitas, vacuitas forma est.
Idem accidit sensibus, perceptionibus, propensionibus, conscientiis.

- Shariputra, omnia phaenomena natura vacua sunt:
non nata neque exstincta, non pura neque impura,
non crescentia neque decrescentia.
Ideo in vacuitate
forma, sensus, perceptio, propensio, conscientia non est;
non oculus, auris, nasus, lingua, corpus, mens;
non species, sonus, odor, sapor, contactus, notio.
Sensus videndi non est, neque alia elementa huius generis
usque ad mentis conscientiam.
Ignorantia non est, neque finis eius, aliaque huius generis
usque ad senectutem et mortem, neque finis eorum est.
Labor non est, non causa, non exitus, non Via.
Scientia non est, neque adeptio.
Cum nihil adipiscendum sit
bodhisattva Sapientia transcendente nisus,
animo libero ab impedimentis vivit.
Impedimentis non obstantibus nulla timet,
falsas cogitationes relinquit et summum Nirvana fit.
Cum Sapientia transcendente nitantur, omnes Buddha trium temporum
perfectam Illuminationem consequuntur.
Scito igitur Sapientiam transcendentem
sublimem mantra esse, mantra magnum et fulgentem,
maximum mantra, mantra sine aequali,
quod omnes labores dissolvere potest.
Verum est, sine errore.
Proinde mantra Sapientiae transcendentis ita pronuntia:

GATE GATE PARAGATE PARASAMGATE BODHI SVAHA! (x3)
(Ivit, ivit, transivit, totum transivit, Illuminatio tum sit!)


Home Page